CADISTUS

CADISTUS
CADISTUS
mons Cretae, memoratus Solino c. 11. ubi de Creta Insul. Albet iugis montium, Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus navigantes magis putent nubila; ubi vulgo Cadischi
legitur, sed libri omnes Cadisii habent, teste Sal masiô ad Solin. p. 171. qui idem, Solinum, quod proprium Alborum fuerit in Creta montium, ad Dictynnaeum et Cadistum perperam transtulisse, monet. Certe Ptolemaeo inter famosos Cretae montes, τὰ Λενκὰ ὄρη καλούμενα, Ida et Dicte: quibus id nominis impositum, quod iuga illorum nix numquam desereret. Vide quoque Theophrastum Histor. Plant. l. 4. c. 1. et Plin. l. 16. c. 33.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”